- GABLUM
- GABLUMapud medir aevi Scriptores census, tributum, reditus, ex Hebr. Gab, quod idem sonat, si Guichartum audimus: Unde Gabella, quae vox olim similiter quodvis vectigal seu tributum signisicavit, ut videre est in Charta Rogerii Siciliae Regis A. C. 1129. apud Bonfilium Constantium in Hist. Sic. part. 1. l. 4. ut et apud Scriptores Italicos, Ioh. Villaneum l. 6. c. 60. l. 8. c. 9. l. 9. c. 16. l. 10. c. 19. Matth. Villaneum l. 7. c. 81. etc. Hodie salis tributo nude adscribitur, de quo sic C. du Fresne: Philippus Rex ut hostibus suis facilius obsisteret, ad levius subditorum gravamen, aliquot salinaria horrea intra Regni fines instituit, quorum procuratores, Commislarii ac supremi Iudices (Souveralis Commissaires, Conducteurs et Exsecuteurs desdits Greniers et Gagelles) delecti fuêre Mag. Gulielmus Pinchon Archidiac. Abrincensis, Petrus de Vilain Archid. Paris Mag. Philippus de Tire, Thesaurarius Baiocensis, Magister Requestar. Hospitii Mag. Rainaldus Chaviau, Guido Cheurieres, Artus de Provins Milites, et Mag. Iacobus de Boulon. Postmodum vero, cum veterentur Franciae Ordines, ne eiusmodi salarium vectigal fiscale perpetuumqueve fieret, et Principis aerario in posterum adscriberetur, pollicitus est idem Rex Edicto 15. Febr. A.C.1345 se, cum primum Regnum belli vacaret metu, illud sublaturum. Exstat praeterea Statutum aliud Ioh. Regis 28. Dec. A. C. 1355. quo ex universorum Ordd. consensu, in bellorum impensas, denuo Gabella exacta est. Qui cum in Pictavensi praelio ab Anglis captus eslet, inter cetera tunc temporis ad illius redemptionem imposita tributa, eadem a Parisiensibus in annum permisla est Carolo Delphino, intra Vicecomitatus Parisiensis limites, 11. Aug. A. C. 1358. moxqueve totius salis, quod parisiis tunc exstitit, initârecensione paulo post salis modio 60. scutorum aureorum pretium imposium est; quorum 26. essent mercatoris, 34. Ducis et Aedilium urbis; ac Ducis quidem 26. Aedilium vero 8. Demum 26. Nov. eiusdem anni, salis modio 100. scutorum pretium impositum est, quorum 26. essent mercatoris, 56, Regis, et 18. Urbis: quod dein iterum auctum anno seq. Inito deniqueve ad Brettiniacum cum Anglis foedere, quo Ioh. lytrum penderetur, ab eodem Rege varia fuêre indicta tributa A. C. 1360. in quibus salarium itidem vectigal, quod Aide sur le sel, appellatum fuit, et Gabelle de sel, in Chron. Flandriae extremo. A' quo tempore Gabella, ut cetera pene tributa, in fiscalem, et perpetuam pensitationem in Francia transiit, quae pro arbitrio Principis seqq. temporibus in immensum postea excrevit. Ioh. Fortescutus de Laudibus LL. Angliae c. 35. Praeterea non patitur Rex (Franciae) quemquam Regni sui salem edere, quem non emat ab ipso Rege ---- Et si insalsum pauper quivis mavult edere, quam salem excessivo pretio comparare, mox compelletur ille tantum de sale Regis emere, quantum congruet tot personis, quot an domo sua fovet etc. Sed et ab Andronico Seniore Imp. CP. exactum hoc vectigal, docet Pachymeres l. 10. c. 9. Philippo vero Burgundiae Duct et Com. Flandriae, cum more Regum Franciae petiisset a suis de Gandavo concedi sibi gabellam salis, denegatum id esse tradit Aegid. de Roya, apud eundem C. du Fresnein Gloss. Vide quoque in voce Gabella.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.